monumenta.ch > Petrus Lombardus > sectio 199 > sectio 86 > sectio 47 > sectio 13 > sectio 45 > sectio 49 > sectio 6 > sectio 28 > sectio 4 > sectio 70 > sectio 6 > 8
Ambrosius, Epistolarum classis I, 20, 7. <<<     >>> 9.

8.

1 Convenior ipse a comitibus et tribunis, ut basilicae fieret matura traditio, dicentibus imperatorem iure suo uti, eo quod in potestate eius essent omnia.
2 Respondi, si a me peteret, quod meum esset, id est, fundum meum, argentum meum, quidvis huiusmodi meum, me non refragaturum; quamquam omnia quae mei sunt, essent pauperum: verum ea quae sunt divina, imperatoriae potestati non esse subiecta.
3 Si patrimonium petitur, invadite: si corpus, occurram.
4 Vultis in vincula rapere? vultis in mortem? voluptati est mihi.
5 Non ego vallabor circumfusione populorum, nec altaria tenebo vitam obsecrans, sed pro altaribus gratius immolabor.